D-Q77462

From FactGrid
Jump to navigation Jump to search

Commentary

Transcript

Dux Serenissime,
clementissime, optime!

Quod semper rati sunt politioris ingenii viri, gratitudinem
bona mentis esse interpretem, id, Serenissime Dux, non
potui non, quin meo comprobarem exemplo.
      Utinam digna satis et elegantes mihi contingerent
litera! Utinam tanta mihi esset scribendi facultas,
tanta verborum commendatio, quantam laudum Tuarum
amplitudo iure postulare videtur!
Cuius enim este paterna illa gratia, cui, rebus meis
per longum tempus adflictis et obnubilis feliciter me
subducere libuit? Cuius est benignum illud consilium,
quo factum, ut iniquis fortunae ludibriis quasi in fugam
coniectis, faciliores anhelitus nunc cierem, et extolleridi|>2>
ad fidera Huxiliatoris mei clementia fretus, viderem,
ubi tutius pedem in posterum figere liceret!
      Cuius, inquam, hac sunt, nisi Die et Tui, Dux
Serenissime, terrarum Tuarum Pater, sed Pater quoque
corum, quos religiosa indigenatus lege Tecum coniunctos
non habes!
      Nihil scilicet a Deo Tibi datum esse putas, quod
non esset aliorum, unde id, quod accepisti, ad salutem
hominum ita seis reddere, ut difficile dictu fit, an in-
crediblis Tua humanitas, an in dando prudentia ac
Sapienta, plus dederit.
      Quod si autem parentibus, omnibus que iis, quorum
beneficiis nos auctos intelligimus, gratum animum
testificari fas est; quid aequius, quid magis pium et fas
est, quam ut, liberis Tuis indigenis benigne adnumeratus,
simulque munere, ut spero, virium mearum haud
absimili ornatus, eam omnem benignitatem calamo
excipiam, eique, quam fieri potest humillime, hisce
devotissimis literis; quibus veniam Te daturum esse
ingenue confido, quadam ratione respondere studeam.
      Deus, facta hominum animosque suspiciens,
testis sit mihi et iudex, quanto cupiam opere, ut vita
mea integritas, negotiorum diligentia et fides, se Tibi
probare velint, sicuti Tua in me collocata beneficia|<2.2>

DUCI
SERENISSIMO, CLEMENTISSIMO, OPTIMO,
FRNESTO LUDOVICO,
DUCI SAXONIAE, IULIACI, CLIVIAE, MONTIUM, ANGARIAE,
WESTPHALIAE,
COMITI PROVINCIALI THURINGIAE, MARCHIONI MISNIAE,
COMITI PRINCIPI HENNEBERGAE, COMITI MARCAE ET
RAVENSBERGAE, DYNASTAE RAVENSTEINII.
GOTHAE.|<3>

Se probatura Deo esse, certissimum habere poteris.
      Precibus, pro Tua et Serenissimorum Tuorum
salute, ardentissimis additis, cultu, quem debeo,
maximo, pie persevero
Serenissime Dux,
Tui

devotissimus, humillimus,
Friedericus Christianus Rudorf.

Buttstadii,
d. XXIV. Aprilis,
MDCCLXXXIII.

Notes